Bestiario Aragonés.
Prologus.Dixit Petrus Alfunsus, servus Christi Ihesu, compositor huius libri: Gratias ago Deo, qui primus est sine principio, a quo bonorum omnium estprincipium, finis sine fine, totius boni complementum, sapiens qui sapientiamet rationem præbet homini, qui nos sua aspiravit sapientia et suaerationis admirabili illustravit claritate et multiformi sancti spiritussui ditavit gratia. Quia igitur me licet peccatorem Deus multimoda vestiredignatus est sapientia, ne lucerna mihi credita sub modio tecta lateat,eodem spiritu instigante ad multorum utilitatem hunc librum componere admonitussum, ipsum obsecrans ut huic mei libelli principio bonum finem adiungatmeque custodiat, ne quid in eo dicatur quod suae displiceat voluntati.Amen.Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunccomponere et in latinum transferre compulit. Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum. Quodsi in praefata sanctaedisciplinae norma vixerit, hoc quidem pro quo creatus est complevit debetqueperfectus appellari. Fragilem etiam hominis esse consideravi complexionem: quae ne taedium incurrat, [p. 2] quasi provehendo paucis et paucis instruendaest; duritiae quoque eius recordatus, ut facilius retineat, quodammodonecessario mollienda et dulcificanda est; quia et obliviosa est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari. Propterea ergo libellum compegi,partim ex proverbiis philosophorum et suis castigationibus, partim ex proverbiiset castigationibus Arabicis et fabulis et versibus, partim ex animaliumet volucrum similitudinibus. Modum tamen consideravi, ne si plura necessariisscripserim, scripta oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus sint desiderium et occasio ediscendi. Scientes vero perea quae hic continentur, oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen iniungenset est nomen ex re: id est Clericalis Disciplina; reddit enim clericumdisciplinatum. Vitandum tamen decrevi pro possibilitate sensus mei, nequid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati sit contrariumvel a nostra fide diversum. Ad quod adiuvet me omnipotens Deus cui supernitor.Amen. Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectiscorrigendum appono. Nihil enim in humanis inventionibus perfectum putatphilosophus. De timore Dei.Enoch philosophus, qui lingua arabica cognominatur Edric, dixit filiosuo: Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore.Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui veronon timet Deum, timet omnia. Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum,obedit Deo. Dixit Arabs in versu suo: Inobediens es Deo: simulas tamen te eum amare,et incredibile est; si enim vere amares, obedires ei. Nam qui amat, obedit. De ypocrisi.Dixit Socrates discipulis suis: Videte ne sitis Deo obedientes et inobedientesin eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quod dicis. Qui ait: Dimittite ypocrisim!Est enim ypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occultovero inobedientem esse. Dicit ei unus ex discipulis: Estne aliud genusypocrisis, unde homini cavendum sit? Dicit Socrates: Est homo qui in apertoet in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur[p. 3] et ab eis ideo plus honoretur. Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori deserviat: Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si fecerit, respondet: Deus scit! vel: non, utin maiori reverentia habeatur et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo huius ypocrisisgenere non participent. Videte igitur ne hac seducti laboris vestri praemioprivemini! Quod ne contingat, omnia facite munda intentione; ne inde gloriamhabere quaeratis! Dicit alius philosophus: Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prosperaquocumque ieris. De formica. De gallo. De cane. Balaam, qui lingua arabica vocatur Lucaman, dixit filio suo: Fili, nesit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat in hyeme.--Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et tu dormis. --Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tusolam castigare non potes. --Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum tuorum oblivisceris. --Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum vel nimium mille habereamicos. Dico tibi: I. Exemplum de dimidio amico.Arabs moriturus vocato filio suo dixit: Dic, fili, quot tibi, dum vixi, adquisieris amicos! Respondens filius dixit: Centum, ut arbitror, mihiadquisivi amicos. Dixit pater: Philosophus dicit: Ne laudes amicum, donecprobaveris eum! Ego quidem prior natus sum et unius dimidietatem vix mihiadquisivi. Tu ergo centum quomodo tibi adquisisti? Vade igitur probareomnes, ut cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus! Dixit filius: Quomodo probare consulis? Dixit pater: Vitulum interfectum et frustatimcomminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectussit. Et cum ad amicum veneris, dic ei: Hominem, care mi, forte interfeci;rogo te, ut eum secreto sepelias; nemo enim te suspectum habebit, sicqueme salvare poteris. Fecit filius sicut pater imperavit. Primus autem amicusad quem venit dixit ei: Fer tecum mortuum super collum tuum! Sicut fecistimalum, patere satisfactionem! In domum meam non introibis. Cum autem persingulos sic fecisset, eodem [p. 4] responso ei omnes responderunt. Adpatrem ergo rediens nuntiavit quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibiquod dixit philosophus: Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitatepauci. Vade ad dimidium amicum meum quem habeo et vide, quid dicat tibi!Venit et sicut aliis dixerat huic ait. Qui dixit: Intra domum! Non esthoc secretum quod vicinis debeat propalari. Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam fodit. Cum autem ille omnia parata videret, remprout erat disseruit gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat.Pater vero ait: Pro tali amico dicit philosophus: Hic est vere amicus quite adiuvat, cum saeculum tibi deficit. Dixit filius ad patrem: Vidistihominem qui integrum sibi amicum lucratus fuerit? Tunc pater: Non vidiquidem, sed audivi. Tunc filius: Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero! At pater:II. Exemplum de integro amico.Relatum est mihi de duobus negotiatoribus, quorum unus erat in Aegypto,alter Baldach, seque solo auditu cognoverant et per internuntios pro sibinecessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach, in negotiationemiret in Aegyptum. Aegyptiacus audito eius adventu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua. Finitis octo diebus infirmatus est. Quod valde graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos, ut amicum hospitemviderent. Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem. Et quia per hoc nullam corporalem agnovereinfirmitatem, amoris sciunt esse passionem. Hoc agnito dominus venit adeum et quaesivit si qua esset mulier in domo sua quam diligeret. Ad haecaeger: Ostende mihi omnes domus tuae mulieres, et si forte inter eas hancvidero, tibi ostendam. Quo audito ostendit ei cantatrices et pedissequas: quarum nulla ei complacuit. Post haec ostendit ei omnes filias: has quoquesicut et priores omnino reppulit atque neglexit. Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem; quam et ostendit ei. Aeger vero aspecta hac ait: [p. 5] Ex hacest mihi mors et in hac est mihi vita! Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum omnibus quae erat cum ea accepturus. Et preterea dedit eiea quae erat daturus puellae, si eam acciperet in uxorem. His completis,accepta uxore cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam.--Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldachad amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur. Iter ergo nudus et famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit. Pudor autemei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali tempore domoexpelleretur. Templum ergo quoddam antiquum intravit ut ibidem pernoctaret. Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret, occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium interfecit clamque aufugit. Multi ergo cives pro strepitu decurrentes interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire. Aegyptiacum vero illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam virum interfecisset, audierunt ab ipso quia ego illum interfeci.Paupertatem enim suam morte saltem finire vehementer cupiebat. Captus itaqueet incarceratus est. Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad crucem. Multi vero de more accurrerunt, quorumunus fuit amicus eius cuius causa Baldach adierat. Qui acutius eum intuensdeprehendit esse amicum quem in Aegypto reliquerat. Reminiscens itaquebonorum quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non poterat, mortem pro ipso subire se decrevit. Voce igitur magnaexclamavit: Quid innocentem condempnatis quove eum ducitis? Non mortemmeruit, ego virum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum atque ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absolverunt. Homicidavero in eodem agmine haec intuens gradiebatur atque secum ait: Hunc interfeciet iste dampnatur! Hic innocens supplicio deputatur, ego nocens libertatefruor! Quaenam causa est huius iniusticiae? Nescio nisi sola sit Dei patientia.Verum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum dimittit. Ne igitur posteriusin me durius vindicet, huius me prodam criminis esse reum; sicque eos amorte absolvendo [p. 6] quod commisi luam peccatum. Obiecit se ergo periculodicens: Me me qui feci; istum dimittite innoxium! Iudices autem non parumadmirantes hunc alio a morte absoluto ligaverunt. Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum etiam haesitare compulerunt. Communi itaque consilio rexeis omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi impositi causas patefacerent. At illi rei veritatem ei exposuerunt. Communi autem consensu omnibus absolutis indigena qui pro amico suo moridecreverat ipsum in domum suam introduxit eique omni honore pro ritu factoinquit: Si mecum manere adquiescis, omnia nobis prout decet erunt communia;si vero repatriare volueris, quae mea sunt aequa lance partiamur. At illenatalis soli dulcedine irretitus partem totius substantiae quam ei obtuleratrecepit sicque repatriavit. --His itaque sic relatis inquit filius ad patrem: Vix poterit talis reperiri amicus. De consilio.Dixit alius philosophus propter amicos non probatos: Provide tibi semelde inimicis et milies de amicis, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicuset sic levius poterit perquirere dampnum tuum.Item alius philosophus: Cave tibi de consilio illius a quo petis consilium,nisi tibi sit fidelis comprobatus. Item alius philosophus: Consule amico tuo in bonum quantum poteris,etsi tibi credere noluerit. Iustum est enim ut sibi bene consulas, licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium. Alius: Noli consilium tuum omni revelare homini. Qui enim consiliumsuum in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere. Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum, revelatumvero te in carcere suo tenet ligatum. Alius: Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios.Quae enim male egeris, notabunt; quae vero bona fuerint, devitabunt. [p. 7] Dixit quidam versificator: Est una de huius saeculi adversitatibusgravioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi subveniat requirereinimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe: Quae maior adversitas contigittibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me convenire inimicum,ut quae volebam mihi concederet. De leccatore.Alius: Ne te associaveris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperiumet vituperium laus. --Quidam philosophus transiens per viam alium repperitphilosophum cum quodam leccatore iocantem atque ait: Simile sibi simileattrahere adamantis est. At ille inquit: Nunquam me sibi adiunxi. Ad haectransiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille: Non, sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire. De sapientia.Alius philosophus: Fili, grave est arduas ascendere mansiones, et abeisdem descendere facile est.Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia insipientis. Alius philosophus: Non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non estpermanens. Alius philosophus: Melior est societas simplicis inter sapientes nutritiquam prudentis cum leccatoribus educati. Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientesquam dulcis vita inter insipientes. Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species: una naturalis, aliaartificialis; quarum una non potest manere sine alia. Alius: Ne committas stultis sapientiam quia eis esset iniuriosum; nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.
Alius: Huius mundi dona diversa sunt: quibusdam enim datur rerum
possessio,quibusdam sapientia. Quidam loquens filio inquit: Quid malles
tibi dari,an censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio
indiget.
[p. 8] Dixit quidam philosophus: Tribus modis indiget unus alio: Cuicumquebenefeceris, in eo maior eo eris; quo non indigueris, par ipsius eris;quo vero indigueris, minor eo eris. Alius: Claritas anime sapientia est, census vero claritas corporis est. Alius: Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit. De silentio.Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos computabor?Magister: Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium. Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae. ÒAlius: Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris,nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita. Philosophus enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit,illum mendacem probatio reddit.--Alius: Adquiesce veritati sive a te prolataesive tibi obiectae. --Alius: Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout philosophus testatur: Qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultusesse comprobatur. --Haec omnia faciens connumeraberis inter discipulossapienciae atque prudentiae. Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem prudenterintelliget. Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri. Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit. Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit etretinet sapientiam. Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit.Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia. Alius: In quo sua desinit nobilitas, avorum nobilitatem haut congruereservat.
Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae
patrumprocedit nobilitate.
III. Exemplum de tribus versificatoribus.Arabs: Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit. Cuius notata prudentia rex eum honorifice suscepit.Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regemqueconvenientes inquiunt: Domine rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeomagnificas? Ad haec rex: Quem vituperare putastis, magis laudastis. Ipsevero qui vituperabatur, haec adiunxit: Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur.Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam versus suos offerret. Quos acceptos rex male quippe compositossprevit nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator regi: Si non proversibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas. Rex ergo: Quisest pater tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in te degeneravit. Cui versificator: Saepe, rex, exfrumento oritur siligo. Ad haec rex: Teminorem quam patrem tuum probasti. Illumque immunem sic dimisit. IV. Exemplum De mulo et vulpe.Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa.Incompositus quidem incompositos obtulit versus. Cuius mater fratrem habebatlitteratura et facetia splendidum. Rex autem nequaquam eum honorifice suscepit.Quaesivit tamen ab eo, cuius filius erat. At ille praetendit ei avunculumsuum; unde rex in nimium risum se convertit. Aiunt ei sui familiares: Undeiste tantus risus procedit? Ait rex: Fabulam quandam in libro quodam legeram,quam hic oculis conspicio. At illi: Quae est illa? Ait rex: Mulum noviternatum vulpis in pascuis invenit atque admirans ait: Quis es tu? Mulus dicitse Dei creaturam esse. Cui vulpis: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Avunculus meus est equus generosus.--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tunc convertens sead versificatorem ait: Volo ut indices mihi patrem tuum. At ille sibi indicavit.Cognovit ergo rex quia pater eius vilis et indisciplinatus erat, et aitservis suis: Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat. De vera nobilitate.Arabs ait patri: Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles,facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores. Ad quodpater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi generosos, facetifacetos honorant, leccatores a leccatoribus venerantur. Filius: Vidi etaliud: quod clerici pro sapientia sua non sunt honorati; unde facti suntleccatores et ad magnum venere honorem. Tunc pater ait illi: Hoc quidemex inertia temporis contigit. Ad quod filius: Edissere mihi, pater karissime,veram nobilitatis deffinitionem. Et
[p. 10]
Paupertasque domum premit altam nobilitate. Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae super nobiles veniunt,versus fecit istos sub persona nobilium: Dic, inquit, illis qui pro adversitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum. Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas,et pretiosi lapides in fundum vadunt? Et nonne vides quod in caelo suntstellae e quibus nescimus numerum? At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam. Et pater: Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum. De septem artibus, probitatibus, industriis.Unus ex discipulis interrogavit magistrum suum et dixit: Cum septemsint artes et septem probitates et septem industriae, vellem ut haec mihisicut se habent enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: Dialectica,arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia. De septima vero diversaeplurimorum sunt sententiae quaenam sit. Philosophi qui prophetias non sectantur,aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit. Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.Probitates vero hae sunt: Equitare, natare, sagittare, cestibus certare,aucupare, scaccis ludere, versificari.
[p. 11] De mendacio.Correxit quidam philosophus filium suum: Cave mendacium, quia dulciusest carmine volucrum.Alius: Cum leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatemdicere? Alius philosophus: Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere: non! quam: sic! Alius: Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi,quia honestius est rem negare quam longos terminos dare. Alius: Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.
Alius: Si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate salvatur.
Alter quidam consimiliter accusatus quod commiserat non negavit. Dixeruntquequi regi astiterunt: De crimine confesso iudicium sumet. Non ita, rex inquit,quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium.Sicque liber factus a rege discessit. Socrates: Sicut homo mendax in principis comitatu non convenit, sica regno caelorum excludendus erit. Quidam philosophus dixit filio suo: Dic esse mentitum, qui malum dicitmalo vincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo noncedit. Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit. Alius: Ne reddas malum ne similis sis malo, sed redde bonum ut meliorsis malo. Alius: Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
Dixit Arabicus filio suo: Si quemlibet videris malis operibus
praegravari,ne te intromittas, quia qui pendulum solverit, super illum
ruina erit.
V. Exemplum de homine et serpente.Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentumet stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curavit. Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit.Tunc homo: Quid, inquit, facis? Cur malum pro bono reddis? Naturam meam,dixit serpens, facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud malo mihi solvis?Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis. Cui totumut evenerat est monstratum ex ordine. Tunc vulpis: De hac causa iudicareper auditum ignoro, nisi qualiter inter vos primum fuerit ad oculum videro.Religatur iterum serpens ut prius. Modo, inquit vulpis, o serpens, si potesevadere, discede! Et tu, o homo, de solvendo serpente noli laborare! Nonnelegisti quod qui pendulum solverit, super illum ruina erit?Dixit Arabs quidam filio suo: Si gravatus fueris aliquo modo et facilepossis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, gravaberisamplius. Et ne tibi contingat quod contigit gibboso de versificatore. Etquomodo? filius inquit. Pater: VI. Exemplum de versificatore et gibboso.Quidam versificator versus faciens regi praesentavit, et laudavit rexingenium illius iussitque ut pro facto donum exposceret. Qui donum taleexpostulat ut se ianitorem suae civitatis per rnensem faceret, et ab omnigibboso denarium et a scabioso denarium et de monoculo denarium et de impetiginosodenarium et de hernioso haberet denarium. Quod rex concessit et sigillocorroboravit. Qui ministerio suscepto portae assedit et ministerium suumegit. Quadam die gibbosus quidam bene cappatus cum baculo portam intravit.Cui versificator obvius denarium postulat. Qui denegat dare. Vim inferenteversificatore, dum caputium de capite levat, gibbosum deprehendit monoculumesse: duos ergo denarios postulat, a quo prius unum expetiit. Noluit dare,retentus est. Non habens auxilium fugere voluit, sed per caputium retractuscapite nudato apparuit scabiosus. Interrogat protinus ille tres denarios.Videns gibbosus neque fuga neque auxilio se posse defendi coepit resisteredefendensque se nudatis brachiis apparuit habens in his impetiginem: quartumergo denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illoin terram herniosum comperit: quintum ergo denarium ab eo extorsit. Siccontigit ut qui unum ultro dare noluit, quinque invitus dedit.Dixit philosophus quidam filio suo: Fili, vide ne transeas per aedemgentis iniquae! Transitus namque causa fit status, et status occasio sessionis,et sessio causa mortis. [p. 13] VII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante.Dictum enim est duos clericos de civitate quadam vespere ut exspatiarenturexisse. Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant. Dixit alter sociosuo: Divertamus alia via, quia philosophus dicit: Non est transeundum persedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus non nocebit, si aliudnon affuerit. Et transeuntes audierunt in domo cantilenam. Substitit alterretentus dulcedine cantus. Monuit socius ire: noluit. Recedente socio remansitsolus illectusque cantu domum intravit. Undique vocatus sedit sedensquecum aliis potavit. Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intravit. Invento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt. Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit: hinc exiit, huc rediit; omnes conscii et socii huius fuistis. Ducti suntomnes ad patibulum, et clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus: Quisquis iniquae gentis consortio fruitur, procul dubio mortis immeritaepoenas lucratur.VIII. Exemplum de voce bubonis.Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde delectabiliset amatorius insonuit. Substitit alter cantilena retentus. Cui socius: Divertamus hinc! --Et diverterunt inde --quia intantum volucris cantu decipiturquod ad mortem perducitur. Item unus: Ista vox dulcior est illa quam egoet magister meus iam pridem audieramus. Et qualis erat illa, inquit alter,et quomodo illam audistis? Evenit, dixit socius, quod a civitate exieramus,et sic vox una asperrima audiebatur et cantus incompositus verbaque inordinatesonabant; quique cantaverat, saepius per idem repetebat et suo licet asperocantu quasi delectabili detinebatur. Tunc mihi magister: Si verum est quodhomines dicunt vocem bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sinedubio vox bubonis mortem annunciat. Cui ego: Miror, cum cantus sit tamhorridus, cur iste tantum in illo delectatur. Et ille mihi: Non recordarisillius philosophi qui dicit: In tribus delectatur homo, et si bona nonsint: in sua voce, in suo carmine et in suo filio? --Ut istud de se etde suo magistro narraverat, digressi sunt inde ambo.Dixit quidam philosophus filio suo: Sequere scorpionem, leonem et draconem,sed malam feminam non sequaris! Alius philosophus: Ora deum ut te liberet ab ingenio nequam feminarum,et tu ipse ne decipiaris provide tibi. --Dictum namque est de quodam philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat avibus decipiendisvidit mulierculam cum eo lascivientem. Cui dixit: Qui aves decipere conaris,vide ne avicula factus huius visco tenearis.
[p. 14] IX. Exemplum de vindemiatore.Perrexit quidam ut vindemiaret vineam. Quod uxor illius videns intellexitillum circa vineam diutius moraturum et misso nuntio convocat amicum conviviumqueparat. Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo percussus domum citorediret nihil de oculo percusso videns; veniensque ad portam suae domushostium pulsavit. Quod uxor intelligens nimium turbata convocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea aperire cucurrit. Qui intranset graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantemvideret. Dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sitprius! Narravitque ei totum ut acciderat. Permitte, inquit illa, karissimedomine, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eveniatde sano ut mihi evenit de iam percusso, quia dampnum tuum commune est nobis.Apponensque os suum ad oculum sanum tantum fovit quousque amicus a locoubi absconditus erat viro nesciente discessit. Tandemque se erigens: Modo,inquit, karissime vir, sum secura ne simile de hoc oculo eveniat, qualede altero evenit. Iam potes, si placet, ad lectum descendere. --Tunc discipulusait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum artibus retulistisiticuloso et desideranti animo commendavi; nec quod inde scio pro divitiisArabum commutare volo. Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus edissere! --Faciam,inquit magister:[p. 15] X. Exemplum de lintheo.Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suaesocrui. Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc indicavit. Quaecommota pro filia favit amori et convocans procum eundem coepit cum illoet filia epulari. Epulantibus illis supervenit maritus et hostium pulsavit.Et consurgens mulier procum abscondit et hostium postea domino aperuit.Qui postquam intravit, ut lectus sibi pararetur praecepit; nam quiescerevolebat quia lassus erat. Turbata mulier dubitavit quid faceret. Quod videns mater: Ne festines, inquit, filia, lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus. Et extrahens lintheum vetula quantum potuitunum cornu illius sustulit et alterum filiae sublevandum dedit. Sicquelintheo extenso delusus est maritus, quousque qui latuerat egredereturamicus. Tunc ait mulier filiae suae: Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis est contextum. Cui maritus: Et tu, domina,scis tale lintheum parare? Et illa: O fili, multa huiusmodi paravi. --Adhaec discipulus: Mirabile quid audivi; sed vellem ut amplius me instrueres,quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor. Respondit magister: Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.XI. Exemplum de gladio.Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae servandam. Uxor autem clam iuvenem quendam amavit,quod suae matri protinus indicavit. Illa vero amori consensit paratoqueconvivio ascivit iuvenem. Quibus epulantibus dominus veniens ianuam pulsavit.Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare. Sed mater cum amasio filiaeremanens, quia locus ubi absconderetur non erat, quid faceret prius dubitavit.Sed dum filia sua hostium aperiret marito, arripuit vetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet. Fecit ut iusserat. Hostioque aperto ut illum maritus sic starevidit, substitit et: Quis, inquit, tu es? Quo non respondente, cum primumobstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus vetula: Care gener,tace, ne aliquis te audiat! Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit,cara domina? Tunc mulier: Bone fili, venerant huc tres persequentes istum,et nos aperto hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui illum interficere volebant. Qui nunc timens te aliquem ex illis essestupefactus nihil tibi respondit. Et ait maritus: Bene habeas, domina,quae hoc modo hunc liberasti a morte. Et introiens advocavit amasium uxorissuae [p. 16] et secum sedere fecit. Sicque dulcibus alloquiis delinitumcirca noctem exire dimisit. --Discipulus: Miranda dixisti; sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam. Volo tamen ut adhuc mihi de earumingeniis si non fuerit grave dicas. Quanto enim magis dixeris, tanto maiorapromereberis. Ad quem magister: Nonne tibi sufficiunt ista? Tria tibi narravi,et tu nondum desinis instigare? Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca sonuerunt verba. Dic ergo unum quod longa verbositatemeas repleat aures, et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingatinter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid,care magister, quid tandem accidit? Magister:XII. a). Exemplum de rege et fabulatore suo.Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque sibinarrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitusminime posset dormire pluresque solito quaesivit audire fabulas. Ille autemtres super hoc enarravit, sed parvas. Quaesivit rex etiam plures. Illevero nullatenus voluit; dixerat enim sicut iam visum fuerat sibi, multas.Ad haec rex: Plurimas iam narrasti, sed brevissimas. Vellem vero aliquamte narrare quae multis producatur verbis, et sic te dormire permittam.Concessit fabulator et sic incepit:b). De rustico.Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem in negotiationemproficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis denariis. Acciditeo redeunte quod magna inundatio aquarum succresceret. Qui cum neque perpontem neque per vadum transire posset, abiit sollicitus quaerens quo cumovibus suis transvehi posset. Invenit tandem exiguam naviculam quae nisiduas oves una cum rustico ferre non valebat. Sed tandem necessitate coactusduas oves imponens aquam transiit. --His dictis fabulator obdormivit. Rexsiquidem illum excitans ut fabulam quam inceperat finiret commonuit. Fabulatorad haec: Fluctus ille magnus est, navicula autem minima et grex ovium innumerabilis: permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepifabulam ad finem perducam. --Fabulator etenim hoc modo regem longas audirefabulas gestientem pacificavit. Quodsi amplius me praedictis etiam subtexerealia compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor. Discipulus: Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem compunctione dolet quipro muneribus lacrimatur et qui sui dolore corporis gravatur. Neque regemadeo dilexit fabulator, sicut et tu me diligis. Voluit enim fabulis suiseum aliquantum [p. 17] seducere, tu vero me discipulum minime. Unde precorne iam promotam narrationem modo velis subducere; sed praelibata mulierumingenia diligenter pande. Magister:XIII. Exemplum de canicula lacrimante.Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam vellet adire, sedalium custodem uxori suae nisi semetipsam noluit deputare, illius castismoribus satis confisus et probitatis honore. Hic autem parato comitatuabiit. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens remansit.Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria suam conventuravicinam egrederetur. Quae peracto negotio ad propria remeavit. Quam iuvenisaspectam ardenti amore diligere coepit et plurimos ad eam direxit nuntios,cupiens ab illa qua tantum ardebat amari. Quibus contemptis eum penitussprevit. Iuvenis cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficiturut nimio infirmitatis onere gravaretur. Saepius tamen illuc ibat quo dominamegressam viderat, desiderans eam convenire; sed nequaquam praevaluit efficere.Cui prae dolore lacrimanti fit obvia anus religionis habitu decorata, quaerensquaenam esset causa quae eum sic dolere compelleret. Sed iuvenis quae insua versabantur conscientia minime detegere volebat. Ad quem anus: Quantoquis infirmitatem suam medico revelare distulerit, tanto graviori morboattritus fuerit. Quo audito narravit ei ex ordine quae sibi acciderantet suum propalavit secretum. Cui anus: De his quae iam dixisti Dei auxilioremedium inveniam. Et eo relicto ad propria remeavit. Et caniculam quamapud se habebat duobus diebus ieiunare coegit et die tertio panem sinapiconfectum ieiunanti largita est. Quae dum gustaret, prae amaritudine oculieius lacrimari coeperunt. Post haec vero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit. Quae honorifice pro magnareligionis specie ab eo suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula.Cumque vidisset mulier illa caniculam lacrimantem, quaesivit quid haberetet quare lacrimaretur. Anus ad haec: Cara amica, ne quaeras quid sit, quiaadeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier vero magis instigabatut diceret. Cui anus: Haec quam conspicis canicula mea erat filia, castanimis ac decora. Quam iuvenis adamavit quidam; sed adeo casta erat ut eumomnino sperneret et eius amorem respueret. Unde dolens adeo efficitur utmagna [p. 18] XIV. Exemplum de puteo.Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris,et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire possetquam ducere volebat quaesivit uxorem. Sapiens vero hoc audiens dedit sibiconsilium quod construeret domum altis parietibus lapideis poneretque intusmulierem daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta faceretqueita domum quod non esset in ea nisi solum hostium solaque fenestra perquam videret, et tali altitudine et tali compositione per quam nemo possetintrare vel exire. Iuvenis vero audito consilio sapientis, sicuti ei iusserategit. Mane vero quando iuvenis de domo exibat, hostium domus firmabat,et similiter quando intrabat; quando autem dormiebat, sub capite suo claves
[p. 19]
[p. 20] Discipulus: Nemo est qui se a mulieris ingenio custodire possit, nisiquem Deus custodierit, et haec talis narratio, ne ducam uxorem, est magnadehortatio. Magister: Non debes credere omnes mulieres esse tales, quoniammagna castitas atque magna bonitas in multis reperitur mulieribus, et sciasin bona muliere bonam societatem reperiri posse, bonaque mulier fideliscustos est et bona domus. Salomon in fine libri proverbiorum suorum composuitviginti duos versus de laude atque bonitate mulieris bonae. Discipulusad haec: Bene me confortasti! Sed audisti tamen aliquam mulierem quae suisensus ingenium niteretur mittere in bonum? Magister ait: Audivi. Discipulus: Refer mihi de illa, quia videtur mihi res nova! Magister: XV. Exemplum de decem cofris.Dictum fuit mihi quod quidam Hyspanus perrexit Mech, et dum ibat pervenitin Aegyptum. Qui deserta terrae intrare volens et transire cogitavit quodpecuniam suam in Aegypto dimitteret. Et antequam dimittere voluisset, interrogavitsi aliquis fidelis homo esset in illa regione cui posset pecuniam suamcommittere. Et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum probitate fidelitatis.Cui de suo mille talenta commisit. Deinde perrexit factoque itinere adillum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat ab eo quaesivit. At ille
[p. 21]
[p. 22] Discipulus: Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod levius vir pecuniam suarum recuperaret.Magister: Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio et artificiali,secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo fecit naturali ingenio. Discipulus: Hoc bene credo. Sed si aliquid philosophorum huiusmodi reposuistiin cordis armariolo, largire mihi discipulo, et ego fideli memoriae commendabo,ut quandoque condiscipulis lacte philosophico educatis delicatissimum largiripossum alimentum. Magister: XVI. Exemplum de tonellis olei.Contigit quod quidam homo habuit filium, cui post mortem suam nihilpraeter domum dimisit. Iste cum magno labore corpori suo vix etiam quaenatura exigit suppeditabat, et tamen domum suam licet magna coactus inediavendere nolebat. Habebat autem puer iste quendam vicinum valde divitem,qui domum pueri emere cupiebat ut suam largiorem faceret. Puer autem necprece nec pretio vendere volebat. Quod postquam dives ille comperit, quibusingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum cogitavit. At iuvenissecundum posse suum familiaritatem eius devitavit. Denique contristatusdives ille causa domus et quod non
[p. 23] [p. 24] XVII. Exemplum de aureo serpente.Dictum fuit de quodam divite in civitatem eunte quod sacculum milletalentis plenum deferret secum et insuper aureum serpentem oculos habentemiacinctinos in sacculo eodem. Quod totum simul amisit. Quidam vero pauperiter faciens illud invenit deditque uxori et quomodo invenisset retulitei. Mulier hoc audiens ait: Quod deus dedit, custodiamus! Alia die praecoper viam ita clamando perrexit: Qui talem censum invenit, reddat et absquealiquo forisfacto centum talenta inde habeat! Hoc audiens inventor censusdixit uxori: Reddamus censum, et absque aliquo peccato centum talenta indehabebimus! Ad haec mulier: Si Deus voluisset eum censum habere, non amisisset.Quod Deus donavit, custodiamus! Inventor census quod redderetur laboravit,at ipsa omnimodo denegavit. Et tamen vellet nollet mulier, dominus reddiditet quod praeco promiserat expetiit. Dives autem plenus nequitiae ait: Adhucalium serpentem mihi deesse sciatis. Hoc prava intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa. Pauper vero se nihil amplius invenissedicebat. At homines civitatis illius diviti faventes, pauperi deroganteset inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes illum ad iustitiamdetraxerunt. Pauper autem clamando, ut supra-[p.25] Discipulus: Apparet hoc esse ingenium philosophiae, et hoc exemplo nonest mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicavit. De societate ignota.Philosophus ait: Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius agnoveris!Si quisquam tibi ignotus se in via associaverit iterque tuum investigaverit,dic te longius velle ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vadead dexteram; si ensem, vade ad sinistram.[p. 26] De sequendis magnis viis.Arabs filium suum castigavit dicens: Sequere calles, quamvis sint semitislongiores. Et item: Accipe puellam in uxorem, quamvis sit vetula. Et item: Fer merces tuas ad magnas civitates, quamvis ibi vilius vendere putes.Ad haec filius: Verum est quod dixisti de magnis viis.XVIII. a) Exemplum de semita.Nam quadam die cum ego et socii mei perrexissemus ad urbem sole ad occasumappropinquante et adhuc longe essemus a civitate, vidimus semitam quaesecundum visum ad civitatem ituris promittebat compendium. Invenimus senema quo requisivimus consilium de itinere illius semitae. At senex ait: Propiussemita ducit ad civitatem quam magna via, et tamen citius per magnam viamad civitatem venietis quam per semitam. Hoc audientes illum pro stultohabuimus et magnam viam pretermittentes semitae declinavimus. Quam insistentesad dexteram et ad sinistram, quanta fuit nox, deerravimus nec ad civitatempervenimus. Ac si per callem pergentes fuissemus, procul dubio moenia civitatissubintrassemus.b) Exemplum de vado.Pater ad haec: Hoc alia vice nobis evenit, cum pergeremus ad civitatemper magnam viam: praeerat nobis fluvius, quem quoquo modo transituri eramus,antequam civitatem intraremus. Sicque nobis iter agentibus in duas partessecta est via: quarum una ad civitatem per vadum, alia per pontem ducebat.Deinde quendam senem vidimus, quem de duabus viis quae propius duceretad civitatem interrogavimus. Et senex ait quod brevior erat via per vadumad civitatem duobus miliaribus quam via per pontem. Sed tamen citius, inquit,ad civitatem venire potestis per pontem. Et quidam ex nostris illum senemsicut vos vestrum antea deriserunt et per vadum iter aggressi sunt. Sedeorum alii socios submersos dimiserunt, alii equos et sarcinas perdiderunt,quidam vero pannos madefactos, alii omnino amissos defleverunt. Sed noset senex noster qui per pontem transivimus, sine impedimento et absqueomni incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam deflentesrepperimus. Quibus flentibus et yma fluvii cum rastris et sagena perscrutantibussenex ait: Si nobiscum per pontem perrexissetis, hoc impedimentum non haberetis.At illi dixerunt: Hoc fecimus, quia viam tardare nolebamus. Ad haec senex: Nunc magis tardati estis! Et illis relictis laeti subintravimus portasurbis. --Tale est proverbium quod audivi: Magis valet longa via ad paradysumquam brevis ad infernum.
[p. 27] XIX. Exemplum de duobus burgensibus et rustico.Dictum fuit de duobus burgensibus et rustico causa orationis Mech adeuntibusquod essent socii victus, donec venirent prope Mech, et tunc defecit illiscibus ita quod non remansit eis quicquam nisi tantum farinae qua solumpanem et parvum facerent. Burgenses vero hoc videntes dixerunt ad invicem: Parum panis habemus, et noster multum comedit socius. Quapropter oportetnos habere consilium, quomodo sibi partem panis auferre possimus et quodnobiscum debet, soli comedamus. Deinde acceperunt consilium huiuscemodiquod facerent panem et coquerent et dum coqueretur dormirent, et quisquiseorum mirabiliora sompniando videret, solus panem comederet. Hoc artificiosedicebant, quia rusticum simplicem ad huiusmodi ficticia deputabant. Etfecerunt panem miseruntque in ignem, deinde iacuerunt ut dormirent. Atrusticus percepta eorum astutia dormientibus sociis de igne extraxit panemsemicoctum et comedit et iterum iacuit. Sed unus de burgensibus sicut sompnoperterritus esset evigilavit sociumque vocavit. Cui alter de burgensibusait: Quid habes? At ille inquit: Mirabile sompnium vidi: nam mihi visumerat quod duo angeli aperiebant portas caeli et me sumentes ante Deum ducebant.Cui socius: Mirabile est hoc sompnium quod vidisti. At ego sompniavi quodego duobus angelis ducentibus et terram findentibus ducerer in infernum.Rusticus vero hoc totum audiebat et tamen se dormire fingebat. Sed burgensesdecepti et decipere volentes ut evigilaret rusticum vocaverunt. Rusticusvero callide et sicut territus esset, respondit: Qui sunt qui me vocant?At illi: Socii tui sumus. Quibus rusticus: Rediistis iam? At ipsi contra: Quo perreximus, unde redire debeamus? Ad haec rusticus: Nunc visum eratmihi quod duo angeli unum ex vobis accipiebant et aperiebant portas caeliducebantque ante Deum; deinde alium accipiebant duo alii angeli et apertaterra ducebant in infernum. Et his visis putavi neminem vestrum iam
[p.28] XX. Exemplum de regii incisoris discipulo Nedui nomine.Narravit mihi magister meus quendam regem habuisse unum incisorem quidiversos diversis aptos temporibus ei incidebat pannos. At ille discipulossutores habebat, quorum quisquis artificiose suebat quod magister incisorregis artificiose scindebat. Inter quos discipulos unus erat nomine Nedui,qui socios arte sutoria superabat. Sed die festo veniente rex suorum adse incisorem pannorum vocavit et pro tempore pretiosas vestes sibi et suisfamiliaribus parari praecepit. Quod ut citius et sine impedimento fieret,unum de camerariis suis eunuchum, cuius illud erat officium, sutoribuscustodem addidit et ut eorum curvos ungues observaret et eis ad sufficientiamnecessaria ministraret, rogavit. Sed in una dierum ministri calidum panemet mel cum aliis ferculis incisori et consociis comedendum dederunt. Etqui aderant, comedere coeperunt. Quibus epulantibus ait eunuchus: Magister,quare Nedui absente comeditis nec illum expectatis? Magister inquit: Quiamel non comederet, etiamsi adesset. Et comederunt. Deinde venit Nedui etait: Quare me absente comedistis nec partem meam mihi reservastis? Cuieunuchus: Magister tuus dixit quod mel non comederes, etiamsi adesses.At ille tacuit et quomodo illud magistro suo recompensare posset, cogitavit.Et hoc facto magistro absente secreto dixit eunucho: Domine, magister meusquandoque frenesim patiens sensum perdit et indiscrete circumstantes verberatatque interimit. Cui eunuchus: Si scirem horam, quando ei hoc contingit,ne quid inconsulte ageret, ligarem et loris corrigerem. At Nedui ait: Cumvideris illum huc et illuc aspicientem terramque manibus verberantem atquesua sede surgentem et scamnum super quod sedet manibus rapientem, tunceum scias insanum esse, et nisi tibi et tuis provideris, capud fuste dolabit.[p. 29] Ad haec pater: Merito hoc illi accidit, quia si custodisset quod Moysespraecepit, ut diligeret fratrem suum sicut se ipsum, hoc ei non evenisset. Castigavit sapiens filium suum: Vide ne imponas aliquod crimen sociotuo, serio vel ludo, ne ita tibi contingat, sicut duobus ioculatoribuscontigit ante regem. Ad haec filius: Narra mihi, pater, obsecro. Pater: Fiat. XXI. Exemplum de duobus ioculatoribus.Venit quidam ioculator ad regem. Quem vocatum rex cum alio ioculatorefecit sedere atque comedere. Sed qui prius aderat ioculator, coepit invideresupervenienti, quem rex iam sibi praeferebat et omnes aulici. Quod ne diuduraret, pudorem illi facere, ut sic saltem aufugeret, cogitavit. Itaquevescentibus aliis ossa latenter primus ioculator coadunavit et ante sociumposuit finitoque prandio in obprobrium socii coniectam struem ossium regiostendit et mordaciter inquit: Domine, socius meus omnium istorum ossiumvestituram comedit. Rex vero eum torvis oculis respexit. Accusatus autemregi ait: Domine, feci quod natura mea, id est humana, requirebat, quiacarnes comedi et ossa dimisi. Et socius meus fecit quod sua natura, videlicetcanina, requirebat, quia carnes comedit et ossa.De largo, avaro, prodigo.Dixit philosophus: Honora minorem te et da sibi de tuo, sicut tu visquod maior te honoret et de suo tibi tribuat.Alius: Turpe quidem est multum diviti homini esse avarum, mediocri autemhomini pulchrum est esse largum.
[p. 30] De divitiis.Ait alius philosophus: Noli associari rei deficienti, et ne postponaste associari rei crescenti.Alius: Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento. Alius: Utilia perquire magno sensu, non magna velocitate. Alius: Ne respicias ditiorem te, ne in Deum pecces, sed respice pauperioremte, et inde grates Deo redde. Alius: Non deneges Deum pro paupertate, et pro divitiis noli superbire. Alius: Qui multa cupit, semper maiorum fame tabescit. Alius: Si vis in hoc saeculo tantum habere quantum sufficere poteritnaturae, non multa decebit te congregare. Et si cupido satisfacere voluerisanimo, licet congregatis quaecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis,sitis tamen ardebit habendi. Alius: Qui parce sua dispendit, diu durant ei possessa. Alius: Radix pacis est aliena non cupere, et fructus eius est requiemhabere. Alius: Qui vult relinquere saeculum, videat ne aliquid retineat quodsi illius partium, quoniam tantundem valeret, ac si paleis ignem extingueret. Alius: Qui pecuniam congregat, multum laborat et vigiliis tabescit neperdat; ad ultimum dolet, quando perdit quod obtinuerat. Dispiculus magistro: Laudas congregare pecuniam? Magister: Ita! Acquire,sed iuste et in bono dispende nec in thesauro reconde. Alius: Ne desideres res alterius, et ne doleas de amissis rebus, quoniamdolore nihil erit recuperabile. Unde dicitur quod XXII. Exemplum de rustico et avicula. Quidam habuit virgultum, in quo rivulis fluentibus herba viridis eratet pro habilitate loci conveniebant ibi volucres modulamine vocum cantusdiversos exercentes. Quadam die
[p. 31] De libris non credendis.Philosophus castigavit filium suum dicens: Quicquid inveneris, legas,sed non credas quicquid legeris. Ad haec discipulus: Credo hoc esse: nonest verum quicquid est in libris. Nam simile huic iam legi in libris etproverbiis philosophorum: Multae sunt arbores, sed non omnes faciunt fructum;multi fructus, sed non omnes comestibiles.Castigavit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris praesentia,ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32] XXIII. Exemplum de aratore et lupo iudicioque vulpis.Dictum namque fuit de uno aratore quod boves illius recto tramite nollentincedere. Quibus dixit: Lupi vos comedant! Quod lupus audiens adquievit.Cum autem dies declinaretur et iam rusticus ab aratro boves solvisset,venit ad eum lupus ita dicens: Da mihi boves quos mihi promisisti! Ad haecarator: Si verbum dixi, non tamen sacramento firmavi. Et lupus contra: Habere debeo, quia concessisti. Firmaverunt tandem pactum quod inde irentad iudicem. Quod dum facerent, vulpi obviaverunt. Quibus euntibus ait callidavulpis: Quo tenditis? Illi quod factum fuerat narraverunt vulpi. Quibusdixit: Pro nihilo alium iudicem quaeritis, quoniam rectum inde vobis faciamiudicium. Sed prius permittite me loqui consilio uni ex vobis et deindealii; et si potero vos concordare sine iudicio, sententia celabitur; sinautem, in commune dicetur. At ipsi concesserunt. Et vulpis primum locutaseorsum cum aratore ait: Da mihi unam gallinam et uxori meae alteram, ethabebis boves! Arator concessit. Et hoc facto cum lupo locuta est dicens: Audi, amice, et meritus tuis praecedentibus pro te debet mea si qua estfacundia laborare. Tantum locuta sum cum rustico quod, si boves illiusdimiseris omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem clipei factum.Hoc lupus concessit. Cui vulpis inde inquit: Concede aratorem boves suosabducere, et ego ducam te ad locum ubi parantur illius casei ut quem voluerisde multis, eligere possis. Sed lupus astutae vulpis deceptus verbis quietumabire permisit rusticum. Vulpis vero vagando huc et illuc, quantum potuit,lupum deviavit. Quem veniente obscura nocte ad altum deduxit puteum. Cuisuper puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet ait: Hic est caseus quem tibi promisi! Descende si placet et comede!Ad haec lupus: Descende tu primitus, et si sola deferre non poteris, utte iuvem faciam quae hortaris. Et hoc dicto viderunt cordam pendentem inputeum, in cuius capite erat urceola ligata et in alio capite cordae alteraurceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera desdendebat.Quod vulpis simulac vidit, quasi obsequens precibus lupi urceolam intravitet ad fundum venit. Lupus autem inde gavisus ait: Cur non affers mihi caseum?Vulpis ait: Nequeo prae magnitudine, sed intra aliam urceolam et veni sicutspopondisti! Lupo intrante urceola magnitudine ponderis ducta cito fundumpetiit, altera surgente cum vulpe quae erat levis. Quae vulpecula tactoore putei foras exilivit et in [p.33] De consilio accipiendo et probando.Castigavit Arabs filium suum dicens: Accipe consilium ab eodem, de quorequiris experto, quod sic levius habere poteris quam si tu ipse periculoseprobaveris.Alius castigavit filium suum dicens: Ne credas omni quod audies consilio,donec prius an sit utile probatum fuerit in aliquo, ne contingat tibi sicutlatroni contigit, qui consilio domini domus cuiusdam credidit. Ad haecfilius: Quomodo, pater, evenit ei? Pater: XXIV. Exemplum de latrone et radio lunae.Dictum fuit quod quidam latro ad domum cuiusdam divitis perrexit intentionefurandi. Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus exibat pervenit,et si aliquis intus vigilaret auscultavit. Quod dominus domus comperitet suaviter suae uxori ait: Interroga alta voce, unde venit mihi iste tammagnus quem habeo census! Quod ut rescias, multum labora! Tunc ipsa altavoce ait: Domine, unde tam magnum habuisti censum, cum nunquam mercatorfueris? At ille: Quod Deus donavit, serva et fac inde voluntatem tuam etnon inquiras, unde mihi tanta pecunia venerit! At ipsa, sicut ei iniunctumfuerat, magis ac magis ut resciret instabat. Demum quasi coactus precibussuae uxoris inquit dicens: Vide ne cuiquam secreta nostra detegas: Latrofui. At ipsa: Mirum mihi videtur quomodo tam magnum censum latrocinio potuistiacquirere, quod nunquam audivimus clamorem sive aliquam calumpniam inde.At ipse ait: Quidam magister meus carmen me docuit quod dicebam quandosuper tectum ascendebam; et veniens ad fenestram accipiebam radium lunaemanu et carmen meum septies dicebam, scilicet "saulem", et ita descendebamsine periculo et quicquid pretiosum inveniebam in domo corradens sumebam;et hoc facto iterum ad radium veniebam lunae et eodem carmine septies dictocum omnibus in domo sumptis ascendebam et quod sustuleram ad hospitiumdeferebam. Tali ingenio hunc quem possideo censum habeo. At mulier ait: Bene fecisti quod mihi talia dixisti; nam quando filium habuero, ne pauperdegat, hoc carmen docebo. At dominus inquit: Permitte me amodo dormirequoniam sompno aggravatus volo quiescere. Et ut magis deciperet, quasidormiens stertere coepit. Perceptis denique talibus verbis fur nimis indegavisus est, et dicto septies carmine et assumpto manu radio lunae laxatismanibus et pedibus per fenestram in domum magnum faciens sonum ceciditet fracto crure ac brachio congemuit. At dominus domus quasi nesciens inquit: Tu[p. 34] De consilio.Philosophus ait: Cave consilium azimum, donec sit fermentatum.Alius: Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum,quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat. Alius: Si fueris in aliquo bono, ne pecces serva, quoniam saepissimemaximum comminuitur bonum vel amittitur. De benefacto.Interrogavit discipulus magistrum suum: Prohibuit philosophus benefactumdenegare; sed non divisit benefactum creatoris vel creaturae? Ad haec magister: Dico tibi quod ille qui denegat benefactum, denegat Deum; et ille qui nonobedit regi vel rectori, est inobediens Deo. Discipulus: Ostende mihi rationemquomodo hoc possit esse. Magister: Nullum benefactum procedit ex creaturaad creaturam nisi ex deo procedat; et illi qui denegant benefactum, suosdenegant benefactores et ita denegant Deum.Item: Rex qui rector verax est, virga Dei in terra est; et ille quiobedit virgae, obedit rectori; et ille qui non obedit virgae, non obedit Deo. De rege bono et malo.Alius philosophus ait: Custodi te a rege qui ferus est ut leo, et cuilevis est animus ut puero.Alius: Qui malum dicit de rege, ante tempus suum morietur. Alius: Diutius patitur Deus regnum regis in sua persona peccantis, sibonus sit gentibus et mitis, quam faceret in sua persona iusto regi, simalus esset gentibus et crudelis. --Aristotiles in epistola sua castigavitregem Alexandrum ita dicens: Melius est cum paucis pace tuos regere quammagnam militiam tenere. --Item: Tene rectam iustitiam inter homines, etdiligent te; nec properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutiusexpectabit te amicus et diutius timebit te inimicus. XXV. Exemplum de Mariano.Plato retulit in libro de prophetiis quod quidam rex erat in Graeciasenex, gentibus crudelis. Huic crevit maximum multis e partibus bellum.Cuius ut sciret eventum, totius suae regionis et vicinae mandavit philosophos.Quibus congregatis ait: Videte quam magnum mihi et vobis ingruat bellum,quod propter meum credo evenire vobis peccatum.[p. 35] Arabs dixit filio suo: Ne moreris in civitate regis, cuius dispensamaior fuerit quam redditus. XXVI. Exemplum de duobus fratribus et regis dispensa.Dictum namque fuit quod quidam rex suorum communi assensu procerum cuidamsuo familiari, quem antea cognoverat in saecularibus esse prudentem, totiusregni habenas commisit, qui totius provinciae redditus susciperet, placitatractaret, domum domusque ministros et dispensas ordinaret. Eius frateralterius regni dives mercator remotam incolebat civitatem. Qui perceptorumore de fratris sublimatione parato comitatu prout decuit[p. 36] Dixit philosophus: Rex est similis igni: cui si nimis admotus fueris,cremaberis; si ex toto remotus, frigebis. De familiaritate regis.Arabicus interrogavit patrem: Si credidero verbis philosophi, nunquamfamiliaris ero regi. Cui pater: Fili, regi placere magna prudentia est.Filius: Pater, erudi me, quomodo, si oportuerit me regi servire, ut prudenset bene doctus valeam placere. Pater: Ad huiusmodi instructionem multaessent necessaria, quae modo ad memoriam non revocamus, et fortasse siperscriberentur, tibi pusillo in taedium verterentur. Sed de multis paucaet quae si observaveris erunt utilia referemus. Ad quem filius: Etsi arrectisauribus multa cupio, promissa tamen audiendi avidus vehementer efflagito.Pater: Qui vult regi esse familiaris, debet videre omni visu mentis quod,cum venerit ad regem, stare diu possit; nec unquam sedeat, donec rex praecipiat;nec loquatur nisi cum opus fuerit; nec moretur cum rege nisi ipse praeceperitmorari; et fideliter consilium taceat; et semper sit intentus audire quoddicit rex, ne oporteat regem bis praeceptum repetere; quodcumque praecipiatrex, faciat; sed caveat ne regi mentiatur, et videat quod regem diligatet sit ei obediens; nec unquam associet se homini quem rex odio habebit.Et cum haec omnia et multa alia fecerit, forsitan de rege[p. 37] De modo comedendi.Filius: O pater, quare oblitus es dicere quomodo debet homo comederecoram rege? Pater: Non oblitus fui dicere, quia nulla differentia est intercomedere coram rege et alibi. Filius: Dic ergo quomodo ubique debeam comedere.Pater: Cum ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium, doneccomedas; nec comedas panem priusquam veniat aliud ferculum super mensam,ne dicaris impatiens; nec tantum ponas bolum in ore tuo, ut micae defluanthinc et inde, ne dicaris gluto; nec glutias bolum priusquam bene fueritcommasticatum in ore tuo, ne straguleris; nec pocula sumas donec os sitvacuum, ne dicaris vinosus; nec loquaris dum aliquid in ore tuo tenueris,ne aliquid intret de gutture in intimam arteriam et sic sit tibi causamortis; et si videris bolum quod tibi placeat in parapside coram sodali,ne sumas, ne dicatur tibi prava rusticitas. Post prandium manus ablue,quia phisicum est et curiale; ob hoc enim multorum oculi deteriorantur,quoniam post prandia manibus non ablutis terguntur.Filius: Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo respondebo: concedamstatim annon? Pater: Fac sicut auctoritas Iudaeorum praecipit! Dicit enim: Si quis invitaverit te, videas personam invitantis. Si enim magna personafuerit, statim concede; sin autem, secundum quod erit vel secunda vel tertiavice. Hoc etiam refertur de Habraam: Quadam enim die dum coram sua staret ianua, transeuntes sub humana specievidit tres angelos. Quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit, pedes lavare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno recreare. Ipsi vero, quoniam magna persona erat, concesserunt eius petitioni. Cumautem ad Loth venissent et iterum atque iterum rogarentur quod tectum eiussubintrarent, quia autentica non erat persona, velut coacti annuerunt. Iuvenis senem interrogavit: Cum invitatus fuero ad prandium, quid faciam: parum vel nimis comedam? Cui senex: Nimis! Quoniam si amicus tuus fueritqui te invitavit, [p. 38] Quidam enim senex quaesivit ab eo, quantum posset comedere. Cui ipse: De cuius prandio, de meo vel de alterius? At ille: De tuo. Maimundus: Quantominus possum. Senex: De alterius quantum? Maimundus: Quanto magis possum. Senex: Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in eo invenitur.Iuvenis: Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid de eo est, derisoriumest; et si quid de eius dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebopro munere. Senex: XXVII. Exemplum de Maimundo servo.Dominus suus praecepit ei quadam nocte ut clauderet ianuam. Ipse verodesidia pressus surgere non potuit et ideo dixit quia clausa erat ianua.Mane autem facto dixit dominus servo: Maimunde, aperi ianuam! Cui servus: Domine, sciebam quod volebas eam hodie esse apertam, et ideo nolui eamsero claudere. Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam dimiseratet ait: Surge, fac opus tuum, quia dies est et sol iam altus est! Cui servus: Domine, si sol iam altus est, da mihi comedere. Cui dominus: Pessime serve,vis nocte comedere? Cui servus: Si nox est, permitte me dormire! --Aliavice dixit dominus servo noctu: Maimunde, surge et vide utrum pluat necne!Ipse vero advocavit canem, qui iacebat extra ianuam, et cum venisset canis, palpavit pedes eius. Quibus inventis siccis domino inquit: Domine, nonpluit. --Alia vice dominus interrogavit servum noctu an ignis esset indomo. Ipse vero vocato murilego temptavit an calidus esset an non. Et cuminvenisset eum frigidum, ait: Domine, non. --Iuvenis: Pigritiam eius audivi;modo garrulitatem eius audire cupio. Senex: Dictum fuit quod dominus suusveniebat de foro laetus pro lucro, quia multum lucratus fuerat. Et exivitservus Maimundus contra dominum suum. Quem cum videret dominus, timuitne aliquos rumores ut mos suus erat diceret, et dixit: Cave ne dicas mihirumores malos! Maimundus: Non dicam rumores malos, sed canis nostra parvulaBispella mortua est. Cui dominus: Quomodo mortua est? Servus: Mulus nosterexterritus fuit et rupit chamum suum et dum fugeret, sub pedibus suis canemsuffocavit. Dominus: Quid actum fuit de mulo? Servus: In puteum ceciditet mortuus est. Dominus: Quomodo exterritus fuit mulus? Servus: Filiustuus de solario cecidit ita quod mortuus est, et exinde [p. 39] De saecularium instabilitate.Numquid etiam audisti quod dicit philosophus: Quis potest in saeculoisto, cum mutabile sit, aliquid stabile habere, vel quis potest in hacvita aliquid durabile, cum sint omnia transitoria, habere?Dixit Arabs filio suo: Fili, cum forte contigerit tibi aliquid adversi,noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est genus Deumnegandi; sed Deum semper debes laudare tam de adversitate quam de prosperitate.Multa enim mala contingunt hominibus quae eveniunt eis ut maiora mala effugiant;et multa mala contingunt, quae in bono finiuntur. Et ideo laudare debesDeum in omnibus et in eo confidere, sicut dixit versificator: Cum fuerisin tristitia, nihil inde sollicitus eris, sed omnia in dispositione Deipermitte et renuntia semper bonum futurum, et ita eris oblitus malorum,quia multa mala eveniunt, quae in bono finiuntur. Philosophus ait: Huius saeculi bona sunt commixta; non enim comedesmel sine veneno.
[p. 40] Alius: Quod pigro assequi desiderata donant, idem consequi cupita velocinegant.
Alius:
Alius: XXVIII. Exemplum de Socrate (= Diogene) et rege.Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli. Quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum solis amenitatem. Quibusille placido vultu ait: Quod mihi non datis, auferre mihi non praesumatis.Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere,ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet. Quod non valentesminati sunt ei dicentes: Vade ne quid mali ex protervitatis studio tibicontingat, quia rex noster et dominus cum familiaribus suis et primatibusest hac parte transiturus. Illos autem in se latrantes philosophus intuens: Non est, inquit, vester dominus meus dominus, sed potius mei est serviservus. Quod audientes et novercali vultu eum respicientes quidam eum detruncareproposuerunt, minus vero improbi donec sententiam regis audirent, parcereei decreverunt. Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibuscognovit. Volens itaque rex quae sibi relata erant turpia verane an fictafuissent cognoscere, ad philosophum properavit inquirens quid de se philosophusdixerit. Qui sicut prius famulis, ita nunc sibi eum sui servi servum esseasseruit. Quorum sententiam verborum rex benigno affatu diligenter enodarisibi postulavit. Ad quem philosophus servata vultus dignitate leniter inquit: Voluntas quidem subiecta est et servit mihi, non ego sibi. Tu e conversosubiectus es voluntati et[p.41] De vitae termino.Item discipulus magistro: Cum saecularia ita sint exilia, cur praeparamustanta quasi durabilia? Magister: Quoniam vitae terminus est incertus. Etphilosophus ait: Operare pro futuro saeculo quasi nunc sis moriturus, etpro praesenti sicut semper victurus. Melius enim est quod post mortem tuama te quaesita habeant inimici quam in vita tua egeas quod tibi subveniantamici.Alius: Saeculum est quasi transitus: ob hoc itaque cum honestate tibiomnia provide, quia brevis est cursus vitae. Alius: Saeculum est quasi pons: transi ergo, ne hospiteris. Et alius: Saeculum est quasi pons instabilis: cuius introitus est matrisuterus, et eiusdem mors erit exitus. Dicit versificator:
Est enim domus delitiarum deo famulantium; est et diversa poenas promerentium. Arabs interrogavit patrem: Quomodo domum delitiarum et gloriam eiuslucrari potero? Pater: Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum. Filius: Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum novi adire? Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum patris. Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater: [p. 42] XXIX. Exemplum de prudenti consiliarii regis filio.Rex quidam sapientem habuit consiliarium et familiarem, qui tandem legibusnaturae favens parvum reliquit heredem bene disciplinatum et curialem.Cui totam quae magna erat possessionem et divitiarum acervos subscripsitet morti cessit. Quo facto rex puerum ad se vocavit et de patris occasune plus iusto doleret admonuit, et quaecumque pater illi regenda dederat testamento, firmavit et insuper quod aetate eius exigente in patris locumsusciperet eum promisit. Inde valedicto iuvenis laetus ad propria remeavit.Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinavit. Longotemporis intervallo in eadem regione qua puer inerat, coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame. Quod videns puer bonae indolisanimo condoluit, condolens horrea deplevit et pauperibus distribuit etde penu vinum extraxit et carnes quas habebat egentibus erogavit. Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus non suffecit. Postea vero datopro annona thesauro vitam fame vel siti laborantium quousque potuit sustinerenon distulit, nec suffecit. Hoc idem de vestibus et de lapidibus pretiosisegit. Et sic transiit circulus anni, in quo non paucos iam mortis nexibusirretitos liberavit. Erat autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui livoris macula tactus puero invidebat et graves inimicitiascontra eum latenter exercebat. Qui regem erga puerum in iram exasperabathiis verbis: Domine, lenitas vestrae maiestatis in vestri filium consiliarii,cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit: modo namque nec vos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus superfluedilapidavit. Rex vero talibus in iram commotus pro puero legavit. Cui taliadixit: Insipiens fili sapientis, iners artificiosi, prodige largi, ut quiddivitias sapienter congregatas et tibi ad servandum commendatas dedistiperniciei? Ad haec puer visu in terram defixo --principis etenim vultuositatemutpote torvis inflammatam luminibus verebatur: Domine, si pace vestra licetdicere, non ut quibusdam videtur stultus patre sapienti vobis sum relictus.Pater etenim meus congregavit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis posset comburerevel aliquis casus eripere reliquit. Ego vero eundem ibi collocavi ubi fidelitersibi servabitur et mihi. Rex autem quid inde fecisset rogavit. Puer veroquid et qualiter egerat retaxavit. Comperta denique iuvenis astutia remuneratumprius rex eum coram circumstantibus laudavit, laudato patris servitiumrecompensavit. Qui exinde lucrando novas et maiores prioribus divitiasadquisivit. --Hoc modo quod pretiosius habuit filius consiliarii regisin domo delitiarum thesaurisavit.[p. 43] Alius corrigens filium suum dixit: Fili, pro futuro saeculo operare,antequam mors segreget te ab opere corporali. Alius: Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti. Cui filius: Ede, pater quid accidit? Pater: XXX. Exemplum de latrone qui nimia eligere studuit.Domum divitis fur intravit et diversis eam gazis plenam invenit. Hincstupefactus de diversis diversa et de pretiosis pretiosiora eligere studendocuravit; et quaeque vilia relinquens in eligendo tempus consumpsit, donecdies adveniens quid facere vellet detexit. Expergefecti de improviso vigilesdomus in eligendo furem reperiunt, capiunt, inde loris et fustibus caesumin yma carceris detrudunt. Ad ultimum data sicut de iam confesso sententiaamaras audiens historias capitalem subiit sententiam. Qui si tam propediem venturum praecogitasset, ne loris et fustibus caederetur, vel quodgravius extitit, ne capite privaretur praecavisset.Alius philosophus: Huius saeculi divitiae sunt transitoriae sicut hominissompnia dormientis: qui evigilans quaecumque habuerat in aperiendo oculosirrecuperabiliter perdidit, sicut vulgo dicitur: XXXI. Exemplum de opilione et mangone.Opilio quidam in sompnis mille oves habuit. Quas mango quidam cupiensemere, ut carius venderet, sicut sompnianti visum fuerat pro unaquaqueove duos solidos dare volebat. Sed qui vendebat, cum duobus solidis denariumpro unaquaque poscebat. Illis contendentibus de pretio hoc modo sompnusevanuit. Sed venditor dum esse sompnium comperit, nondum apertis oculis clamare coepit: Pro unaquaque mihi viginti denarios tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!De morte.Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
[p. 44]
XXXII. Exemplum de philosopho per cimiterium transeunte.Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens cimiteriumlaminam vidit marmoream cuiusdam mortui cineribus superpositam; sed inea versus inscripti verba sepulti praetereuntibus loquentis exprimebanthoc modo:Verba mortui cuiusdam.Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis, factusest heremita philosophus. XXXIII. Exemplum de aurea Alexandri sepultura.Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in pervioomnibus atrio posita. Ad quam plurimi convenerunt philosophi, de quibusunus ait:Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e converso aurum de eo facitthesaurum. Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae sufficiuntei ulnae.
[p. 45] Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula valuitdevitare. Alius: Heri ducebat exercitus: hodie ab illis ducitur sepulturae. Alius: Heri terram premebat: hodie eadem premitur ipse. Alius: Heri gentes eum timebant: hodie vilem eum deputant. Alius: Heri amicos habuit et inimicos: hodie habet omnes aequales. Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimorege dixerit, memoriae longum est reducere. XXXIV. Exemplum de heremita suam corrigente animam.Item heremita philophus hoc modo versibus suam correxit animam: Animamea, scias et cognoscas, dum potentia est in manu tua, quid opereris, antequamde tuo movearis loco ad domum, in qua manet iustitia et ad portam lociiudicii, ubi leges in rotulo quicquid tua manus egerit in hoc saeculo.Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit excogitatum. Et ante Deum veniettuum iudicium et una lance quicquid boni et alia quicquid mali egeris,sed uno et eodem declarabitur examine. Et omnes tui fratres et amici noninvenient tuam redemptionem, et ob hoc te deserent et omnino dimittent.Hodie itaque redemptionem accipe, id est: bonum fac assidue! Et antequamveniat dies summonitionis, ad Deum revertere et non dicas: cras revertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsanretinebit dies extrema. Itaque dierum saeculi reminiscere et generationumannorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum. Ubi suntreges, ubi principes, ubi divites qui thesauros congregaverunt et indesuperbi fuerunt? Modo sunt sicut qui non fuerunt, modo sunt finiti sicutqui non vixerunt, modo sunt sicut flos qui de arbore cecidit, quo ulteriusnon redit. Non timeas, anima mea, non timeas nimis! De saeculi adversitatibusnon oriatur timor tuus! Time tui diem iudicii, paveas tuorum multitudinempeccatorum! Memento tui creatoris, qui tuus iudex est et testis.De aliis heremitarum dictis.Heremita quidam quaesivit a quodam magistro: Quid faciam in hoc saeculo,quod me praecedat in alio? Respondit magister: Fac quod est bonum in generetuo.Alius heremita per vicos clamabat: Ne tradatis oblivioni durabilia profinem habituris.
[p. 46] Alius: Nolite oblivisci eius qui non obliviscetur vestri, et servitegubernatori. De timore Dei.Alius: Timete Deum, quia timor Domini clavis est ad omne bonum et adpercipiendam gloriam conductum. De quo Salomon in Ecclesiaste ait: Finemloquendi omnes pariter audiamus: Deum time et mandata eius observa; hocest enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium proomni errato, sive bonum sive malum sit.Epilogus.Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus,quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus mereamurperfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Jhesu Christo, cui esthonor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.AMEN.
|
Amplia tu información sobre AragónSi quieres ampliar tu información sobre Aragón puedes empezar recorriendo algunos Monasterios, o 40 Castillos otro recorrido interesante es el Mudejar, Patrimonio de la Humanidad, también puedes ampliar tus conocimientos culturales sobre Aragón examinando su heráldica municipal e institucional sin olvidar, por supuesto, algunas de sus figuras emblematicas como San Jorge Patrón de Aragón o sus personajes ilustres añadiendo a estos datos un mínimo recorrido por su historia o algunos libros. También goza Aragón de una Naturaleza diversa y variada donde pasando por plantas, animales o paisajes podemos llegar a un fantástico bestiario que habita en sus monumentos.La información no estará completa sin un paseo por sus tres provincias: Zaragoza, Teruel y Huesca y sus variadas Comarcas, con parada en alguno de sus espectaculares paisajes como Ordesa o el Moncayo o por oposición a las alturas el Ebro. Si razones de trabajo o familiares te han llevado Lejos de Aragón puedes Bajarte imagenes de fondo, sonidos o animaciones También puedes dedicarte a los intangibles: desde la recopilación de leyendas que hacen a Aragón universal tu también puedes perseguir la presencia del Santo Grial en Aragón.Otras páginas sobre Aragón en InternetMuchas personas están interesadas en sus antepasados, es posible que en Genealogía Aragonesa encuentres la respuesta.La actualidad de internet también se produce en Aragon, Daniel Torres Burriel te lo cuenta No comprenderas del todo Aragón si no conoces Chunta Aragonesista (también conocida como CHA) el único Partido Aragonés que defiende los intereses de los Aragoneses tanto en las Cortes de Aragón, como en las Cortes o Congreso de España, como en la Unión Europea Para seguir la evolución del Aragonés de Aragón |
|
La Seo |
El Pilar |
Mudéjar |
Goya |
Historia |
Museo Provincial Zaragoza
Turismo Rural | Fauna | Flora | Geología | Naturaleza Huesca | Teruel | Zaragoza | Aragón | Comarcas Indice Alfabético | Temático | Direcciones Turismo | Mapas | Otras |